Symbolum Apostolōrum

 

    Crēdō in Deum Patrem omnipotentem, Creātōrem caelī et terrae.

    Et in Jēsum Christum, Fīlium ējus ūnicum, Dominum nostrum, quī conceptus est dē Spīritū Sanctō, nātus ex Marīā Virgine, passus sub Pontiō Pīlātō, crucifīxus, mortuus, et sepultus, dēscendit ad īnferōs, tertiā diē resurrēxit ā mortuīs, āscendit ad caelōs, sēdet ad dexteram Deī Patris omnipotentis, inde ventūrus est jūdicāre vīvōs et mortuōs.

    Crēdō in Spīritum Sanctum, sanctam Ecclēsiam catholicam, sanctōrum commūniōnem, remissiōnem peccātōrum, carnis resurrēctiōnem, vītam aeternam.

    Āmen.

※長音表示は H. TANAKA(1952), LEXICON LATINO-JAPONICUM, KENKYUSHA による。